TIT. LXXXIV. De virore calami et junci. |
Orietur in ea viror calami et junci (Isai. XXXV). Calamo scribitur et junco. Primus est praedicator, secundus auditor. Uterque ex eadem aqua proficit, quia et doctrina et profectus audientiae est ex Deo. Horum viriditas operum ex aqua sapientiae quae ex ore Altissimi procedit, in Ecclesia nascitur. Sancti ergo spiritus est gratia, quae et doctoris os aperit, et auditoris mentem ac profectum intus inspirat et illuminat. |