|
Dulcedo hominis vermis (Job. XXIV), scilicet terrarum. Quisquis in hoc
mundo appetit caeteros excedere rebus et honoribus tumere, huic nimirum
cura saecularis est in delectatione, quies in labore. Quia igitur natura
vermium est momentis singulis moveri et rodere, per vermes inquietudo
mentis et consumptio notatur cogitationum, quibus homo incessabiliter se
pascit et depascitur. Vel vermis nomine caro signatur. Luxuriosi ergo
carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas monstratur cum dicitur:
Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo et vermis est? Qui
carnalibus desideriis anhelat, quid aliud nisi vermem amat? Quae enim
sit carnis substantia testantur sepulcra. Quis parentis, quantumvis
dilecti, vermibus scaturientem carnem tangere posset? Cum caro
concupiscitur, pensetur quid sit quando est exanimis, et intelligetur
quid ametur. Multum valet ad domandum desiderium qui vivum diligit
pensare quid futurum sit mortuum.
|
|