|
Sacerdotes caput suum non radant, nec comam nutriant, sed tondeant
(Ezech. XLIV). Sacerdotes sunt qui, ut sacrum ducatum praebeant,
praesunt. Capilli in capite exteriori sunt cogitationes in mente. Quia
igitur de vita subditorum sollicitudines habere debent, nec tamen eis
vehementer incumbere, caput prohibentur radere et comam nutrire, ut
illos nec funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent.
Quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne
immoderatius crescant; serventur in capite sacerdotis, ut aurem
operiant; resecentur, ut oculos non claudant.
|
|