|
Eliseus Naaman leprosum septies in Jordane mergi praecepit (IV Reg. V).
Septempliciter enim occupat nos lepra superbiae: in proprietate
possessionum, in gloria vestium, in voluptate corporum, in ore
dupliciter, in corde dupliciter. A prima igitur qua divites esse volumus
in hoc saeculo mundatur in primo descensu Jordanis, qui descensus
interpretatur. In descensione enim Christi, id est in humilitate
conversationis ejus, qua cum esset dives factus est pauper, si quis
mersus viderit quod ille non habuit ubi caput reclinaret, quando
quaereret divitias saeculi hujus. A secunda lepra quae est vestium, in
qua omnem pomposam saeculi vanitatem intelligimus, in Jordanis
emersionem mundamur, ubi invenimus Christum vilibus pannis involutum,
factum opprobrium hominum et abjectionem plebis. A tertia quae est
corporis lepra, mundamur in ipso Jordane, si bene cogitantes Dominicam
passionem, erubescimus sequi corporis voluptatem. A duplici lepra oris,
quae est quarta et quinta, quae in adversis murmuris verbum tanquam
leprae saniem educimus, et in prosperis jactantiae malum, tanquam
alterius leprae putredinem contrahimus, in Jordane mersi mundamur, cum
illum attendimus qui cum tanquam ovis ad occisionem duceretur non
aperuit os suum (Isa. LIII). Et imitamur eum qui non quaerebat gloriam
suam (Joan. VIII). Unde et daemonibus imperabat ne ipsum Filium Dei
vocarent (Matth. VIII). In corde quoque duplex est lepra, propria
scilicet voluntas quae nec Dei voluntatem nec proximi sequitur
utilitatem. Eaque tripliciter peccat, volens scilicet Deum vel non
posse, vel nolle, vel nescire peccata sua punire, et ita vult Deum non
esse, cum eum vult aut impotentem esse, aut injustum, aut insipientem.
Ab hac immundissima lepra levamur loti in Jordane, cum eum imitamur qui
non venit facere voluntatem propriam, sed ejus qui eum miserat Patris,
nec suum proprium consilium, quo obstinatus aliorum non acquiescit
consilio, unitatem dividit, pacem scindit charitatis expers est. Hac
lepra suffusus homo lavetur in Jordane, attendens quomodo magni consilii
Angelus consilium, quo in medio doctorum eos audire et interrogare
elegerat, consilio matris et patris caeterorumque parentum subditus
illis postposuit (Luc. II).
|
|