TIT. XCIV. De divitiarum contemptu.

Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet (Job XXVII). Cum enim peccator dormit in morte, videt et cognoscit quod nihil fuit quod vidit in vita, quia rapitur ad mortem de vita. Unde subditur: Tollet eum ventus urens, id est malignus spiritus, qui viventem trahit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Hic succendit amor concupiscentiae: ibi cruciat flamma gehennae. Hic vento et flatu malae suggestionis ad terrena desideria succendit corda iniquorum, teste Jeremia: Ollam succensam ego video, id est cor humanum vitiorum ardoribus fervens, et faciem ejus a facie aquilonis (Jer. I). Ab illius enim suggestionibus inflammabatur qui dixit: Sedebo in monte testamenti; in lateribus aquilonis (Isai. XIV). Ab hujus urentis ardore promittunt prophetae in adventu Christi justos liberari a Domino. Pro saliunca, inquit, abies, pro urtica crescet myrtus (Isai. LV). Pro abjectione terrenae cogitationis, altitudo terrenae contemplationis; et pro prurigine et ardore vitiorum, virtutum crescet temperies et tranquillitas mentis. Hoc desiderium Mariae promittitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I), quamvis hoc vocabulo Christi notetur incarnatio. Umbra enim a lumine formatur ex corpore. In materia autem lumen divinitatis corpus recepit humanitatis.