TIT. XCV. Quod justus ut palma floreat.

Justus ut palma florebit (Psal. XCI). Tripliciter. Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate subsistit; inferius tactu aspera, aridis corticibus obvolvitur; superius visu et fructibus pulchra. Caeterae arbores, juxta terram vastae, superius subtiliores redduntur. Palma, ab imis subtilior, vastior a summo succrescit. Talis est justus. Primo cum multis difficultatibus ad fidei statum quasi tarde proficit, sed in fidei gloria diutius subsistit. Inferius multis tribulationum corticibus despectus, superius est fructu retributionis gloriosus; et cum caeterae arbores, id est mali homines, inferius sint fortiores, pro inferioribus multos labores tolerantes, superius debiles, quia unius horae momento Domino servientes lassantur, sola palma, id est soli justi, in coelestibus fortiores, in terrenis sunt infirmiores, ut quantum caeteri in terrenis, tantum ipsi in coelestibus clareant, ut sicut exhibuerunt membra sua servire iniquitati, exhibeant eadem servire justitiae (Rom. VI). Qui non ut caeterae arbores in inchoatione fortiora proponunt, et per augmentum temporis debilia terminant. Nam justi conversio tanquam palma, plus finiendo peragit quam inchoando proponit.