TIT. XCIX. De sententiae supremi judicii ad parturientem comparatione.

Sicut parturiens loquar (Isa. XLII). Parturiens cum dolore ejicit quod diu in absconditis cum pondere portavit. Ita Deus qui apud se nunc tacitus tolerat, in ultione judicii quasi cum longo dolore post silentium manifestat.