LIBER QUARTUS.

SERMONES, SERMONUM FRAGMENTA, EPISTOLAE, ETC.


TIT. I. De Annuntiatione et incarnatione Verbi; de paradiso spirituali et quae in eo sunt.

Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Quia creavit Dominus novum super terram. Mulier circumdabit virum (Jer. XXXI). Quasi dicat: Misericordiae Domini plena est terra (Psal. XXXII), quia veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV). Christus de virgine Maria natus est. Terra prius maledicta in peccatis primi hominis, nunc benedicta in gratia secundi hominis, tandem beata in gloria Dei Patris. Unde: Benedixisti, Domine, terram tuam (ibid.). Prius germinabat spinas et tribulos; hodie, quia Dominus dedit benignitatem, terra dedit fructum suum (Psal. LXVI). O quanta benignitas quod missus Gabriel ait Virgini: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus (Luc. I). Et Elizabeth: Benedictus fructus ventris tui (ibid.). Vere Dominus dedit multam benignitatem angelicae salutationis et divinae benedictionis, quia item terra nostra dedit fructum suum, id est Maria protulit Christum filium suum, non jam sicut prius spinas et tribulos, sicut scriptum est Deum Adam inobedienti dixisse: Quia obedisti voci uxoris tuae plusquam meae, maledicta terra in opere tuo (Gen. III). Cum operatus eam fueris, non dabit fructum suum, sed spinas et tribulos germinabit tibi. Usque hodie obedit Adam voci uxoris suae. Maledicitur terra, germinat spinas et tribulos. Habet unusquisque in paradiso juxta se et in se serpentem, Evam, Adam, et terram, paradisum Dei et caetera. Paradisus est quaelibet eongregatio; serpens, diabolus; Evae vox, carnis delectatio; Adam, spiritus. Terra est ipsa caro. Ad suggestionem serpentis Adam obedit voci suae uxoris, dum ad immissionem diaboli consentit spiritus delectationi carnis suae. Tunc maledicitur terra carnis nostrae, nec profert fructum vitae aeternae, fructum gloriae sempiternae, sed spinas culparum et tribulos poenarum. Sunt autem duo genera spinarum: unum carnis, alterum spiritus. Spinae carnis sunt peccata quae per carnem geruntur et per eam transiguntur, ut luxuria, gula. Spinae spiritus, quae per spiritum committuntur vitia, ut ira, invidia. Istae sunt spinae, quae juxta Prophetam producunt rhamnum (Psal. LVII). Ex his spinis recipiuntur fructus vitae, sed duo tribuli poenae. Unus tribulus est ignis carnem exsuperans, qui nunquam exstinguitur; secundus tribulus, animum corrodens vermis qui nunquam moritur. Nobis itaque, fratres, valde metuendum est ne forte serpens qui in paradiso congregationis circuit quaerens quem devoret, Evam nostram ita decipiat ut Adam obediat voci uxoris suae, id est spiritus noster consentiat delectationi carnis nostrae, carnis curam faciens in desideriis. Clamat enim quotidie in nobis Eva ad Adam cui si consentit maledicitur et germinat spinas culparum et tribulos poenanarum. Ergo priusquam spinae nostrae producant rhamnum, scrutemur viam nostram ne per viam spinarum generemus nobis tribulos poenarum; et revertamnr ad Dominum per prophetam nos revocantem ubi dicit: Revertere, Israel virgo. Virgo est anima a Deo pura creata et integra. Virginum autem alia prudens, alia fatua: Fatua, quae acceptis lampadibus non sumpsit oleum secum; prudens quae sumpsit oleum in vasis suis cum lampadibus (Matth. XXV). Lampas est caro quam accepit prudens et fatua virgo. Sed prudens in sua lampade oleum sumpsit, id est misericordiam. Sicut enim oleum caeteris liquoribus, sic misericordia praestat aliis charitatis operibus.

Hac primum seipsum debet ungere omnis homo tripliciter; deinde proximum. Tripliciter seipsum prius ungat miserando animae suae per cordis contritionem, oris confessionem, et operis satisfactionem. De hac prima prius sibi inferenda misericordia dicitur: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). In proximo condonando, si laesit; docendo, si deliquit; necessaria ministrando, si indiget. Hoc triplex oleum misericordiae sibi et proximo fatua virgo non sumit et ideo, cum venerit et pulsaverit, excludetur et trudetur in tenebras exteriores. Ideo janua vitae Dominus revocat eam a via sua prava dicens: Revertere, revertere, virgo Israel. Quasi dicat: O virgo fatua, si vis esse virgo sapiens, sis virgo Israel, quae scilicet videas Deum; sic enim interpretatur Israel. Revertere et iterum revertere, quia dupliciter eam revocat, prius a malo ad bonum, a vitiis ad virtutes; secundo a bono ad praemium. Malum a quo eam revocat est locus miseriae et lutum faecis, in quo jacens peccator homo plorare debet et supplicare. Ambulet igitur quicunque Domini est proximum docendo, stet seipsum corripiendo, elevetur mercedem operum a Deo exspectando et recipiendo. Hinc sancta animalia rotas sequentes in Ezechiele leguntur ambulasse, stetisse elevata esse (Ezech. I), quia sancti doctores, rotas, id est Scripturas sanctas sequentes ambulant docenda, stant se castigando, elevantur ad Deum tendendo. His itaque pedibus spiritualibus, fratres charissimi, revertatur unusquisque nostrum ad Deum, ipso nos ad se vocante: Revertere, revertere, etc. Primo ut revertamur de Aegypto ad desertum, ut ibi in via trium dierum sacrificemus Deo nostro; secundo, ut de deserto revertamur ad terram promissionis. Jam Aegyptum hujus mundi dimisimus, et pervenimus ad desertum monasticae professionis. Est enim claustrum solitudo et desertum, ubi deseruimus non solum nostra, sed etiam nos ipsos. In quo omnino caveamus ne mente redeamus ad Aegyptum, et suspiremus ad ollas carnium Aegypti. Proficiscendum autem noverimus ad terram viventium non per latam viam quae ducit ad mortem, sed per angustam quae ducit ad vitam. Hinc praecipit Dominus filiis Israel: Per terram Seon regem Amorrhaeorum transibitis: et caetera superius dicta usque ad regem diabolum qui nos quaerit concludere ad tres civitates citra et ultra Jordanem positas, dum ad terram lactis et mellis tendimus. Revertamur. Hoc est enim quod sequitur, revertere, etc. Ubi? ad civitates tuas (Jer. XXXI), inquit. Tres sunt civitates spirituales ad quas revocamur. Prima est mens, secunda Ecclesia terrestris, tertia coelestis. In civitatem mentis congregantur virtutes; in civitatem Ecclesiae congregantur boni et mali; in civitatem coelestem soli boni recipiuntur. In singulis singula dantur bona. In prima fides, spes, charitas, solis bonis. In secunda sacramenta, ut baptismus, bonis et malis. In tertia gloria solis beatis. De prima dicitur: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem (Psal. C), id est ut destruerem omnes a mente immundos spiritus, qui operantur in ea vitia et peccata; de secunda: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, etc. (Psal. XLVII). Haec est Ecclesia quae in monte sancto constituta est, in qua magnus Dominus peccata dimittendo, nimis laudabilis praemia promittendo. De civitate coelesti dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). Haec est civitas de qua vere gloriosa dicuntur, et in qua dantur, quia quod oculus non vidit, etc. (I Cor. II), ubi lux sine nube, vita sine fine, satietas sine fastidio, gloria sine termino. O quam gloriosum est choris angelicis, patriarcharum coetibus, apostolorum senatui, turmis martyrum, confessorum et virginum interesse societatibus, et cum eis Deum laudando regnare! Nos itaque, ut ad civitatem istam perveniamus, revertamur in praesenti ad civitatem mentis et Ecclesiae, sed quia non est volentis, sed nec currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX); creavit Dominus novum super terram. Quasi dicat: Revertere, virgo Israel, quia in auxilium tuum fecit incarnari Filium suum Deus Pater qui creavit novum super terram. Quod novum: Mulier circumdabit virum. Maria virgo concipiet in utero Christum. Vere hoc est novum, nova generatione procreatum. Tres aliae generationes praecesserunt; nam quatuor sunt: Prima, sine patre et matre; secunda, de patre et sine matre; tertia, de patre et matre; quarta, de matre sine patre. Prima generatione Adam venit in mundum, secunda producitur Eva, tertia homo nascitur, quarta inaudita est et nova. Quia Christus venit in mundum, natus est et mundum redemit. Valde creavit Dominus novum super terram. Hoc est illud novum quo Eliseus aquam Jericho amaram sanavit. Mulier igitur circumdabit virum. Vir iste dicitur circumdatus a muliere, quia Moyses circumscriptus dicitur a fiscella scirpea. Haec autem est Virgo beata, quae virgo concepit et virgo peperit Salvatorem, ut latius in alio dicemus loco.