TIT. X. De mentis nostrae custodia per custodiam Isboseth figurata.

Isboseth, qui in domo non ostiarium sed ostiariam habuit, quae purgans triticum obdormivit (II Reg. IV), ab hostibus tunc ingredientibus, et spicas tollentibus, ac eum in inguine ferientibus, occiditur. Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit a discretionis cura cessando, malignis spiritibus ad interficiendum Dominum iter pandit; qui ingressi spicas tollunt, id est bonarum cogitationum germina auferunt, et in inguine feriunt, dum vitam delectatione carnis perforantes tollunt, quia ad mentis custodiam mollem custodiam deputant. Duplex enim debet esse mentis nostrae custodia, si Isboseth, id est vir confusionis esse nolimus: fortis et sapiens; ut eam corporis somnus non opprimat, nec error ignorantiae fallat. Unde Salomon: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV).