TIT. CI. De triplici paradiso.

Paradisorum tria sunt genera: voluptuosa dulcedo visibilium, quae irrigatur sicut hortus deliciarum; sincera puritas spiritualium, quae in se conservat hominem; deliciosa veritas super coelestium, ubi Paulus audit arcana verba quae non licet homini fari (II Cor. XII).