TIT. CIV. De quatuor nuditatis nostrae palliis.

Pallia quibus nostra nuditas operitur, quatuor sunt: vetustas erroris et nequitiae, quae est perizoma verendorum; novitas conversationis et vitae, qua Rebecca descendens camelo operuit vultum suum; integritas coelestis sanctimoniae, quam Elias reliquit Eliseo, et qua divisit Jordanem; claritas immortalitatis aeternae: quod est pallium sapphirinum, quo in die festo utitur Mardochaeus.