TIT. CV. De tribus hostibus quibus tradimur.

Hostes quibus tradimur tres sunt: immundorum desideriorum impuritas, qui sunt quasi mures rodentes posteriora; corporalium passionum obscenitas, quae sunt quasi locustae more scorpii percutientes; rationis et sensus obstinata perversitas, qui sunt serpentes igniti.