TIT. CVII. De tribus osculis. |
Oscula tria sunt: reconciliatorium, quo duo pedes Domini misericordia et justitia tanguntur; remuneratorium quo duae manus opus creatricis justitiae, et nodus gubernationis complectuntur; contemplatorium, quod sumitur ad os et verbum Dei, atque hominem unitate miranda connectit. Possunt quoque dici naturale, quando spontanea voluntate ducimur ad bonum; doctrinale, quando admonitione alterius invitamur ad Deum; gratiosum, quando inspiratione trahimur ad bene agendum. |