|
Ante fores templi ad abluendas ingredientium manus, mare aeneum, id est
luterem duodecim boves portant, qui quidem facie exterius eminent, sed
ex posterioribus latent (II Reg. VII). Boves sunt pastorum ordo. Unde:
Non obturabis os bovi trituranti (Deut. XXV). Hi ante fores luterem
portant ad abluendas ingredientium manus, dum condescensionis suae
patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, ut quisquis
intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris
indicet, et quasi in boum lutere cogitationis et operis manus lavet.
Tales itaque pastores se exhibeant quibus subjecti occulta prodere non
erubescant, ut cum tentationis fluctus parvuli sustinent, ad pastoris
mentem tanquam ad sinum matris recurrant, et sordes culpae eorum solatio
lavent. Hi facie videntur, posterioribus latent, quia nos opera, sed
ejus quae posterius maneant cognoscit.
|
|