TIT. CXI. De gladio et arcu quibus Dominus nos partem suam tulit de manu Amorrhaei.

Pars tua sumus, Domine, quam tulisti de manu Amorrhaei in gladio et arcu tuo. Gladius tuus sermo vivus et efficax, arcus tuus incarnatio tua. Ibi enim velut curvato sapientiae ligno, et pio quodammodo nervus carnis extensus, et humanitas ineffabiliter aucta cognoscitur. Pars ergo tua sumus et populus acquisitionis tuae, quam acquisivisti verbo praedicationis tuae et mysterio incarnationis.