TIT. CXII. De circumcisionis mysterio.

In circumcisione nec nervus rumpitur, nec os comminuitur, ut robustissima quaeque et firmissima ferventur illaesa. Aperitur autem cutis, amputatur caro et sanguis effunditur, ut illecebrosa mollities castigetur. In carne quidem peccatum quod in ea manet intellige. Porro in cute operimentum est, in sanguine vero incentivum. Haec igitur vera circumcisio spiritu non littera, si velamen excusationis et dissimulationis per compunctionem cordis et confessionem oris amoveas, si peccati consuetudinem correctione conversationis abscindas, si denique, ut necessarium est, occasiones quoque peccati et fomitem fugias concupiscentiarum.