TIT. CXIV. De desiderio unde spirituales carnalesve censendi sunt homines juxta benedictionem Jacob et Esau.

Cum in populo Dei carnales alii sint, alii spiritales, nec illi tamen aeternorum nec isti careant omnino temporalium desiderio, in eo sane distant, quod plus alia alii appetunt, et secundum ea quae praeferunt aut spiritales aut carnales judicantur. Hinc est quod, in benedictionibus Jacob et Esau, et ros coeli et terrae et pinguedo nominantur, sed non eodem ordine in utroque: Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae (Gen. XXVII), abundantiam, ait Isaac ad Jacob. Ad Esau vero inquit: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua (ibid.). Quid autem singuli praeferant, a studiis eorum et sollicitudinibus animadvertenti innotescat facile.