TIT. CXV. De tabernaculis, atriis et domibus quid differunt.

Tria sunt mansionum genera: tabernacula, atria, et domus. In tabernaculis sunt omnes justi in carne viventes et laborantes, quia tabernacula laborantium sunt et militantium. Tabernaculum vero habet tectum, sed fundamento caret, et portabile est, quia justi in praesentibus non sunt fundati, sed inquirunt civitatem desursum fundamenta habentem. Fides etiam eorum, quae est fundamentum, non est in terrenis, sed in Domino. Tectum habet, id est munimentum gratiae et protectionem. Atria sunt domui vicina amplitudinem habentia. In illis sunt animae sanctae corporibus exutae, quae in latitudine sunt, deposita carnis angustia. Atria habent fundamentum, sed non tectum, quia animae quae in amore Dei sunt non ruunt. Unde: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis (Psal. CXXI). Sed non habent tectum, adhuc sperantes augmentum; quod non erit nisi in resurrectione corporum suorum. Post ipsam sane resurrectionem cum angelis erunt in domo, quae habet fundamentum et tectum. Fundamentum est stabilitas aeternae beatitudinis tectum consummatio et perfectio ipsius.