TIT. CXVII. De pedibus, id est sensibus nostris lavandis.

Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII). Pedes sunt corporis sensus qui ferunt nos extra nos, maculantur in nobis. Porta visus ad mulierem, et ibi maculatur: indiget lavari; auditus ad detractionem, gustus ad crapulam, et sic de caeteris. Qui igitur lotus est in baptismo et post maculatus, pedes istos lavari curet; aliter cum Deo partem non habet. Dixit enim Petro: Si non lavero te, non habebis partem mecum (ibid.)