|
Mons Oliveti dicebatur olim mons trium luminum: Ex parte templi habens
lumen lucernae ex adverso; ex altera parte lumen orientis solis; in
seipso lumen olivae. Mons iste Divinitas, scilicet lumen lucernae
paternae Filius, qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in
hunc mundum, et lumen orientis solis, Pater. Unde oriens est nomen ejus
(Zach. VI): cujus radiis mons illuminatur. Tertium lumen, quod est
Oliveti, est Spiritus sanctus. Unde unctio dicitur: Unctio ejus, inquit
apostolus, docet vos de omnibus (I Joan. II). Similiter in nobis est
triplex lumen, naturae, gratiae, doctrinae. Primum commune bonis et
malis, quia omnes ad imaginem et similitudinem Dei; secundum solis
bonis, qui secundum imaginem et similitudinem, ad quam facti sunt,
vivunt; tertium illis tantum, qui prae caeteris acceperunt cognitionem
divinae legis et veritatis.
|
|