|
Exemplo discipulorum, licet non propter metum Judaeorum, tamen propter
metum peccatorum congregatos vos admoneo et exhortor: Claudite januas
vestras. Quid enim prodest si non exitis ad inimicos vestros, si eos ad
vos intrare permittitis? Sive de caulis ad lupum ovis exeat, sive ad eam
lupus intret, mors similis est. Propterea sobrii estote et vigilate in
orationibus, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens
circuit quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide (I Petr. V),
et claudite januas vestras super vos. In hac enim domo disciplinae tres
sunt januae. Prima observantia est regularis, ut silentium, abstinentia,
et caetera ejusmodi; quae si fuerint laxatae aut apertae, intrant
loquacitas, crapula, et caetera vitia, illis opposita; patetque locus
dissensioni, nec habet pacem. Secunda quinque sunt sensus per quos
commercium est inter mundum et animam. Hanc si aperueris mors intrat
quasi per fenestras. Tertia est voluntas, per hanc apertam omne malum et
solum, per clausam omne bonum et solum intrat ad illam. Haec est nimirum
janua de qua propheta: Porta haec clausu erit et aperietur, et vir non
transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam
(Ezech. XLIV). Itaque ut breviter dicamus, tria sunt claustra in quae ad
discipulos suos clausis januis intrat Christus: Primum corporis, quod
est exterius; secundum animae, quod est interius; tertium spiritus, quod
est intimum. Habet unumquodque januas suas. Primum observantias quasdam
et traditiones majorum; secundum, oblectamenta sensus corporis; tertium,
praesumptionem propriae voluntatis. His apertis semper diabolus intrat
per eas, Christus non nisi per clausas recipitur, receptus pacem
loquitur. Pax vobis (Joan. XX), inquit, et in primo inter virum et
fratrem suum; in secundo, inter animam et spiritum; in tertio, inter
spiritum et Deum. De his tribus claustris Isaias: Vade, populus meus,
intra in cubicula tua; claude super te ostia et abscondere modicum ad
momentum, donec pertranseat indignatio mea (Isa. XXVI). In primo
cubiculo sive claustro, quoniam, scriptum est, monstrum est monachus in
urbe; abscondit carnem a tumultu vitae saecularis; in secundo, ab ipsa
carne animam, ne curam ejus perficiat in desideriis; in tertio, etiam a
semetipso spiritum, ne eum reperiat praesumptio propriae voluntatis. De
hoc Dominus: Cum oraveris intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora
Patrem tuum in abscondito (Matth. VI). Primum fuga hujus saeculi facit
et cura disciplinae et regulae, et in eo proximus aedificatur, et caro
crucifigitur, et concupiscentia oculorum moritur, fallacemque recipit
dispensationem. Secundum contemptus voluptatis, in quo homo seipsum
moderatur, anima sepelitur, carnis concupiscentia moritur, et vix ullam
recipit dispensationem. Tertium perficit amor Dei, in quo Deus
honoratur, spiritus resurgit, superbia vitae moritur, et prorsus nullam
dispensationem recipit.
|
|