|
Vectes de lignis Setim (Exod. XXI) induti auro operti in quatuor
circulis aureis positis per quatuor angulos arcae, portant ipsam arcam.
Arca Ecclesia est; vectes, fortes et perseverantes doctores qui
inhaerentes quatuor circulis, id est evangelicae doctrinae, Ecclesiam
portant per quatuor partes mundi, ut vectes arcam per quatuor angulos.
Qui vectes jubentur auro operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi
etiam vitae fulgore fulgescant. De quibus subditur: Qui semper erunt in
circulis, ut cum portandi arcam, hoc est docendi Ecclesiam, opportunitas
exigit, pro intromittendis vectibus nulla tarditas generetur. Cum enim a
subditis dubium aliquod spirituale pastor percunctatur, ignominiosum est
valde, si tunc quaerat discere cum quaestionem debet enodare. Unde
primus Pastor pastoribus dicit: Parati semper ad satisfactionem omni
poscenti vos reddere rationem de ea quae in vobis est [spe] fides (I
Petr. III).
|
|