|
Scire, posse, et velle praeesse, charitatis est si velint prodesse;
superbiae, si nolint. Scire, posse et nolle, humilitatis est, si
renuunt; inertiae, si omnino desistunt. Nec scire, nec posse, sed velle,
ambitiosae cupiditatis est, vel stultitiae. Nec scire, nec posse, nec
velle, discretionis est et ad hoc coelitus datae prudentiae. Quatuor ex
his, id est stultitia, inertia, cupiditas et superbia negligentiam
generant. Reliqua vero quatuor, id est prudentia, discretio, humilitas
et charitas, si nutrita fuerint, negligentiam eliminant. Ad prudentiam
quidem pertinet consilium, ad discretionem judicium, ad humilitatem
custodia, ad charitatem diligentia. Consilium prudentiae separat malos a
bonis, judicium discretionis eligit quae meliora sunt, humilitatis
custodia, damna vitat virtutum, diligentia, periculum. In his
negligentia locum non habet. Illos vero qui prudentiae oculos apertos
habent, caligine tamen stultitiae, quia a bono opere inertes torpent,
quod per cupiditatem ad voluptuosa distrahuntur, et per superbiam
humilibus non condescendunt, negligentia possidet. Per stultitiam intrat
negligentia; per inertiam manet. Cupiditatis desiderio pascitur, per
superbiam regnat. Audiat negligens pastor quid sibi a diligenti pastore
dicitur: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X). Ponit
qui per ostium intrans inter linguas adulantium et detrahentium medius
incedit omnium, omnibus se subdens, et pusillanimes consolatur et
confortat, superbis resistit. Talis potest dicere: Cognosco oves meas et
cognoscunt me meae (ibid.). Cognoscunt oves malae pastorem increpantem,
consolantem bonae. Cognoscit pastor oves mores et actus earum diligenter
inspiciendo. Unde dictum est: Vultum pecoris diligenter considera, per
confessionem corda, per circumspectionem opera. Addit Dominus: Et vocem
meam audiunt (ibid.). Tres sunt voces pastoris, suavis, dulcis, alta.
Suavis ad infirmum, dulcis ad morientem, ad surdum pertinet alta.
Infirmatur qui tentatur, moritur qui desperat, surdus est qui non audit.
Sed infirmus suavem audit vocem consolationis, desperans dulcedinem
obsecrationis, surdus asperitatem increpationis. Et sequuntur me meae
(ibid.). Quem? illum qui praecedit. Quo? ad vitam, si diligens, ad
mortem, si negligens, quia si caecus caeco ducatum praestat, ambo in
foveam cadunt (Matth. XV). Quomodo praecedit? vita et doctrina. Sic fiet
unum ovile et unus pastor (Joan. X). Unus in se et unus cum grege. Unus
in se, ut quod docet verbis impleat operibus; unus, ut non mutetur
prosperis vel adversis; unus cum grege, ut a subditis non dividatur per
pretiosiorem cibum vel habitum, dum fit unus per compassionem infirmis,
per dispensationem cum delicatis, ut dicat cum Apostolo: Omnia omnibus
factus sum (I Cor IX), non fugientes ea quae praecipiunt, non imponentes
onera gravia, quae nec digito volunt movere (Matth. XXIII). Talis est
pastor negligens, qui et mercenarius dicitur. Tales sunt qui prava
agunt, et reprehendi nolunt. Libet, inquit Gregorius, ut cum licenter
etiam illicita faciunt, nemo subditorum contradicat, cunctis se
existimant amplius sapere, quibus se vident amplius posse. Hoc amant,
videri sapientes, et esse potentes. Haec est causa angelicae et humanae
ruinae. Angelus cum vellet esse potentior, ruit; homo cum sapientior,
desipuit. Tres autem sunt species negligentiarum praelatorum. Prima est
eorum qui bene vivunt, et subditos male vivere permittunt. Secunda est
qui male vivunt, et subditos bene vivere cogunt Tertia est qui male
vivunt, et subditos male vivere volunt. Primi similes Heli, cujus filii
cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi dormiebant; qui
venientes in Silo sacrificare non permittebant, sed antequam
incendebatur ad opus sacrificii carnem crudam rapiebant (I Reg. II).
Quasi filii Heli sunt qui sub praelatis bene viventibus dormiunt, vel
realiter cum carnis desideriis se conjungunt. Illos qui veniunt in Silo,
ne sacrificent impediunt, cum noviter conversos, verbo et exemplo
retrahunt a bono. Accipiendi adipem jus sacerdoti non permittunt, quia
exstincto igne charitatis dulcedinem cordis bonae actioni non infundunt.
Carnem crudam non coctam quaerunt, quia tribulationis ignem fugientes,
paupertati et labori se subtrahunt. In camino enim paupertatis decoqui
solent vitia carnis, carnem crudam ideo desiderant, ut quando, quam, et
quantam volunt sibi coquant. Tales sunt qui id claustro quasi in Silo
nil faciunt, nisi quod, vel quando vel quantum volunt.
|
|