TIT. CXXXI. De praelatorum constantia et duritia.

Tanta constantia debet inesse bonis pastoribus et fortitudo, ut nec laudibus nec blanditiis a veritate flectantur, nec conviciis moveantur. Quod ostendit Dominus dicens ad Prophetam: Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam (Ezech. III). Lapidis utriusque duritia magna est, sed unus, id est adamas, in pretio habetur; alter pedibus conculcatur. Est ergo sicut adamas pastor Ecclesiae quando laudatur ab hominibus et honoratur, nec tamen laude vel adulatione a recto deflectitur. Est etiam duritia boni pastoris sicut duritia silicis, quando pro justitia despicitur et conculcatur et indigne a malis tractatur nec tamen deficit vel lassatur, sed invicta virtute in defensione justitiae perseverat. Horum nihil habent mercenarii intendentes non propulsandis damnis animarum, sed acquisitioni rerum temporalium; non resistentes lupis, sed insudantes lucris. Duo autem sunt genera luporum, scilicet visibilium et invisibilium. Visibiles sunt homines, invisibiles daemones. Illi damna inferunt, isti vitia inferunt vel suggerunt. Boni pastores contra primos officio, contra secundos doctrina, se et orationem opponunt. Nos itaque, fratres, ut id irreprehensibiliter efficiamus, castigemus corpus nostrum et in servitute redigamus; ne forte, cum aliis praedicaverimus, ipsi reprobi efficiamur. Respondeant opera coram Deo et coram hominibus, ut utilis, grata, dulcis, sit praedicatio nostra, ut oves nostrae libenter audiant vocem nostram, et nos praecedentes per semitam justitiae alacrius subsequantur. Ad hoc vigilate, intendite, et laborate, fratres, quatenus pro labore pastoralis officii mercedem recipiatis aeternam. largiente pastore aeterno Domino nostro.