|
Oleum aliud effusionis, aliud puritatis, aliud exsultationis. Oleum
effusionis, verbum praedicationis, quo boni et mali bonis et malis
participant; oleum puritatis, quo lucernae operum igne divini amoris
debent ardere: quod bene sequitur primum oleum, quia post perceptionem
divini verbi, accedit homo ad bene operandum. Oleum exsultationis est
charitas, qua ita accenditur, ut non nisi quae Dei sunt diligat, et non
glorietur nisi in Deo suo. Primum oleum est verbum praedicationis,
secundum devotio charitatis, tertium dilectio charitatis. Sed olei
effusione videndum est ne retineamus quae effundenda sunt, et retinenda
effundamus. Quiddam in nobis est quod nostrum est, quiddam quod non est
nostrum, sed proximorum. Si effundimus quod nostrum est, stulti et vani
sumus; si retinuerimus aliena, fraudulenti. Nostra sunt sine quibus nemo
salvatur, fides, spes, charitas. Haec non sic sunt effundenda, ut pro
aliis in nobis amittantur. Fides facit servos, qua creduntur inferni
poenae; spes mercenarios, qua merces exoptatur; charitas filios, qua
bonitas Dei Patris amatur. Fides facit animam ancillam, spes concubinam,
charitas sponsam. Fides dicit: Sic est, time; spes: Habebis; charitas
dat gloriam Deo. Fides est bonorum et malorum scientia aut saltem
credulitas; spes adipiscendi commodi et vitandi incommodi fiducia.
Charitas est utriusque gratia. Haec recipienda sunt, ut praeservemur,
conservemur, salvemur. Fides praeservat a peccato, spes conservat in
bono, charitas salvat in beatitudine. Alia sunt in nobis data a Deo quae
sunt proximorum, ut sermo scientiae, genera linguarum et caetera Dei
dona. Ista sunt effundenda; sed retinemus ea quandoque tepide, trepide,
invidiose. Tepide, dum de auditorum diffidimus intelligentia; trepide,
dum de nobis ipsis desperamus, credentes quod auditoribus non possumus
sufficere, cum debeamus potius cogitare quod nos non sumus qui loquimur,
sed spiritus Patris; invidiose, proximum non amantes. In primo fides
destruitur, in secundo spes reprobatur, in tertio charitas damnatur. Non
ergo retineamus quae aliorum sunt, ne fraudulenti simus. Sed si
effundatur, cavendum est ne effundatur temere vel incaute, ne sanctum
detur canibus, et ne ambitiose, ne propter commodum temporale. Ecce
quomodo retinenda sunt et effundenda gratuita sancti Spiritus dona, et
si ita nostra aliis impertimus, ipse sua operabitur in nobis. Oleum
autem tres habet proprietates: pascit enim, lucet, ungit. Ita oleum
verbi Dei, id est charitas, se pascit, proximo lucet, Deum ungit. Et per
eam bene ordinatam olei effusionem, adolescentulae dilexerunt te, Jesu
Christe, animarum sponse, quia oleum effusum nomen tuum (Cant. I).
|
|