TIT. CXXXIII. De quadruplici siti restringenda per totidem flumina paradisi.

Quatuor sunt flumina paradisi contra quatuor genera sitis: Prima sitis est rerum praesentium, sitiens pecuniam; secunda malitiae in deliciis exaestuans; tertia justitiae, a peccato redire et bonum facere cupiens; quarta est praesentiae Domini, eam habens et adhuc sitiens. Prima est cadentium, secunda jacentium, tertia resurgentium, quarta regnantium. Contra primam bibe Phison qui interpretatur os pupillae, ut extendas pupillam ad interiora bona, et statim exteriora vilescent. Incanduit sitis tua ad malitiam, ut doceas linguam loqui mendacium, et inique agere labores, veni ad Geon, qui interpretatur pectus: in pectore sapientia notatur. Unde sine pectore dicuntur qui quasi insani sunt. Bibe ergo sapientiam, quia sapientia vincit malitiam. Jam explosisti sitim divitiarum, jam ferum malitiae virus deferbuit, jam sitim justitiae concepisti, ut in perpetuo pastu nutrias sitim justitiae, veni ad Tigrim. Tigris dicitur quasi theogris, id est Dei gressus, hoc est humilitas. Hoc gressu venit in virginem, ambulavit super terram, ascendit in crucem. Et cum sint tres gradus humilitatis, ultimum elegit, scilicet subjici minori. Humilitas Christiana est proposita velut jugum quo comprimamur. Bibe ergo Tigrim Dei gressum, id est humilitatem, ut de siti justitiae venias ad sitim praesentiae Dei, quando satiabit te ne esurias, accendet ne fastidias; tunc bibes Euphratem qui interpretatur frugifer, ut in agro divinae praesentiae frugem colligas omnis laetitiae, et ita divina visio erit frugifera, ut semper ex gaudio nascantur gaudia. Bene vero Phison circuit terram Hevilath, Geon Aethiopiam, Tigris vadet circa Assyrios (Gen. II), quia et oris confessio dolentes relevat, et sapientia nigros dealbat, et humilitas superbis repugnat, de Euphrate autem siletur, per quam regionem labatur, quia bona alterius jure nobis inexplicabilia sunt.