TIT. CXXXIV. De iis quibus conservatur virtus.

Tria sunt quibus conservatur virtus patientia, humilitas, charitas. His armari debet miles Christi, patientiam habens quasi scutum, quod ferat et circumferat contra omnia adversa; humilitatem, qua conservet interiora praecordia; charitatem quasi lanceam, per quam sicut dicit Apostolus omnibus omnia factus (I Cor. IX), belligeretur bellum Domini. Oportet etiam ut habeat galeam salutis, quae est spes, caput et principale mentis muniens et conservans. Habeat quoque gladium verbum Dei, et equum boni desiderii.