TIT. XV. Quid vita saecularium bene viventium, licet non sit excellens, est tamen secura.

Lot qui ardentem Sodomam reliquit, Segor parvam civitatem inveniens, mox nequaquam ad cacumen montis ascendit (Gen. XIV). Ardentem Sodomam fugere est illicita carnis incendia devitare; cacumen montis conscendere, celsitudinem vitae perfectae arripere. Sed quia sunt multi qui scelera quaedam deserunt, sed ad perfectionem montis nondum ascendunt, in medio inveniunt Segor, id est bonam vitam saecularium, in qua salvent animas suas. Haec enim vita etsi non sit virtutibus mira, est tamen a suppliciis secura.