TIT. XVII. Quod avaritia apud Deum et sanctam Ecclesiam non sit quaerenda. |
Laban in furore insequens Jacob, qui ejus filias uxores acceperat, apud eum idola sua quaerit (Gen. XXXI), quia, dum mundus in membris suis insequens Christum, qui Ecclesiam in sponsam accepit, apud eam avaritiam quaesivit (quae est idolorum servitus), Deum ipsum de avaritia tentavit. Quam apud eum non inventam filia sessione poenitentiae operuit, ut nec apud eam inveniatur. |