TIT. XVIII. Sal discretionis, non mel adulationis nec voluptatis, esse sacris adhibendum. |
Nec quidquam fermenti aut mellis adolebitur in sacrificiis; sed in omni sacrificio offeres sal (Levit. II). Mel in sacrificio prohibetur offerri, quia nihil voluptuosum et suave hujus mundi apud Deum placet, nihil quod non habeat aliquid mordacis veritatis. Unde paschalis agnus cum lactucis agrestibus et amaris manducabatur. Sal vero in omni sacrificio offertur, quia sale rationis et discretionis omnia debent condiri. |