|
Statura erat rotis et altitudo et horribilis aspectus (Ezech. I).
Statura est bonae vitae operatio; altitudo, coelestis regni promissio;
horribilis aspectus, terror gehennae. Statura est in rectitudine
praeceptionis; altitudo, in celsitudine supernae promissionis;
horribilis aspectus, in supplicii sequentis minis et terroribus.
Scriptura ergo sacra, quae est quasi rota, dum ab inferiori historiae
volvitur ad superius allegoriae, habet staturam, quia mores ad standum
dirigit, ut mens audientis ad inferiora non incurvetur. Habet
altitudinem, quia vitae aeternae gaudia promittit; horribilem aspectum,
quia reprobis supplicia minatur gehennae. Stat recta in praeceptis cum
dicit: Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI). Et Paulus: Mortificate
membra vestra, quae sunt super terram (Col. III). Alta est in
promissionibus cum dicit. Erit vobis mensis ex mense, et Sabbatum ex
Sabbato (Isa. LXVI), id est perfectio gloriae ex perfectione vitae, et
quies coelestis retributionis ex cessatione pravi operis. Horribilis
nimis dum dicit: Vermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur
(ibid.). Scriptura ergo sacra et admonendo recta est, et promittendo
alta, et minando horribilis. Haec tria breviter in quatuor comprehendit
Apostolus, dicens: Ut positis comprehendere quae sit latitudo,
longitudo, sublimitas, et profundum (Ephes. III). Latitudo et longitudo
ad staturam pertinent, propter opera charitatis quae extenditur usque ad
inimicos, quae est latitudo, et propter perseverantiam quae est
longitudo. Sublimitas ipsa est altitudo aeternorum quam nec oculus
vidit, etc. (I Cor. II). Profundum horribilis aspectus inaestimabile.
|
|