TIT. XX. De superfluitate verborum et rerum vitanda. |
Non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare (Deut. XVI). Et ad Gedeonem: Nemus quod circa aram est succide (Judic. VI). Nemus juxta altare plantari prohibetur, quia infructuosi sermones circa Dominica dicta non sunt admittendi. |