TIT. XXI. Quomodo sol justitiae ad auxilium bonorum nunc quoque stet. Et quod daemones in morte magis sint molesti.

Cum fieret bellum contra quinque reges, sol et luna steterunt (Josue X), quia, dum pugnamus contra quinque sensus, non deserit nos sol justitiae, qui ait- Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Quinque reges confugiunt ad speluncam corporis, sed pugnante Jesu, id est praedicante Evangelium, et Dei verbo ingrediente in nobis, intra speluncam corporis omnes interficiuntur pariter.

Abraham cum ad occasum solis sacrificium offeret, insistentes aves pertulit (Gen. XV); quia circa finem vitae quod in ara crucis offerimus, immundi spiritus conantur magis maculare. Quas ne illud raperent jussus abigit, cum immundis cogitationibus illud non sinit foedari quod mens utiliter offerre Deo se putat.