TIT. XXIV. De egressu animae a Deo, et de revocatione ejusdem ad eumdem.

Egressa est Dina ut videret mulieres regionis (Gen. XXXIV). Egreditur anima per aures, per oculos, ut ludat cum filiabus perditionis. Hanc Dominus revocat dicens: Revertere, revertere, Sunamitis, etc. (Cant. VI). Quater dicit, revertere. Ac si dicat: Revertere a meis, quia mirabilia sunt; a tuis, quia prava sunt; a te, quia omnis caro fenum; ad me, quia summum bonum ego sum. Sic ergo Deus vertit faciem a me, quia illi obverti tergum. Ideo, inquit, ut intueamur te, quasi dicat: Non potes me videre, nisi prius intueamur te. Nescio quid maculae habes in facie; turpis es, alienam imaginem portas. Munda ergo eam ut intueamur te.