TIT. XXVI. De primis, mediis et novissimis.

Fili, memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccle. VII). Sunt prima, media, novissima: Primo pudor, secundo dolor, tertio timor, qui caeteris validior ad resistendum peccato. Pudor de multitudine, de qualibet mundi consolatione consilium sumit; timor non invenit solatium. Fili, ergo cogita unde veneris, erubesce ubi sis, ingemisce quo vadis, et time novissima pluraliter. Haec sunt mors corporalis, districtio judicialis, poena infernalis. Mors corporalis dura, quia quae quis possidet cum amore, non relinquit sine dolore. Examinatio formidabilis, ubi tremunt angeli atque archangeli. Ubi enim concutietur cedrus Libani, quid faciet vingula fumi vel deserti. Quando vix justus salvabitur, impius ubi parebit? (I Petr. IV.) Poena periculosa, ubi vermis qui non moritur, et ignis qui non exstinguitur (Isa. LXVI). Mors autem provenit infirmitate, necessitate, efferitate. Prima fit nec arte nec viribus, secunda sica, tertia in gloriandi cura. Unde ostendisti mihi tribulationes multas quantitate, malas qualitate. Districtio judicii fit tribus modis: Per revelationem peccatorum hic non confessorum. Non ergo hic erubesce confiteri. Per confusionem, sed est confusio adducens aliorum gloriam, et est confusio adducens proprium peccatum, qua scilicet impeditur confessio. Confusio de aliena gloria est qua peccator punitur, videns gloriam sanctorum et dicens: Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, etc. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei (Sap. V). Contra has confusiones, primum remedium contritio cordis, secundum confessio oris, tertium afflictio carnis. Hi sunt tres fontes quibus lavatur anima: contritio per anxietatem, confessio per humilitatem, afflictio per asperitatem. Primus est qui irrigat terrae superficiem; secundus, qui positus est extra urbem; tertius, super quem Jesus sedit. Sequitur poena infernalis, in qua tetra corrosio per vermes, et dira exustio per ignem, quia illic vermis non moritur, et ignis non exstinguitur (Isa. LXVI). Ex his duobus nascitur desperatio: Primo, roditur conscientia; secundo, cremantur corpora, tertio, cumulatur miseria. Primum punit peccatum cogitationis, secundum reatum locutionis, tertium usum operationis. Haec sunt novissima. Sed magna Dei pietas, quae contra viam erroris propositam, viam veritatis praedicat, errantem filium revocat, perseverantem pie flagellat.