TIT. XXVII. Quid sit in spelunca duplici sepeliri.

Abraham conjugem mortuam in spelunca duplici sepelivit (Gen. XXIII), quia viator animam suam a mundi actibus mortuam, sub bonae operationis et contemplationis regimine abscondit. Activa enim sepulcrum est, ut quae a pravis operibus mortuos sepelit, sed contemplativa perfectius tegit: quae a cunctis mundi desideriis (susceptos in intimis) funditus dividit, quales erant de quibus Paulus ait: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in gloria (Coloss. III).