|
Elias Jezabel fugiens, in spelunca absconditur (III Reg. XIX): quia
nonnunquam animus turpitudinem declinat, sed ad deserendam carnis
mansionem nondum animatur. Concupiscentiam fugit, sed in spelunca
latitat, quia non roboratur ad tolerantiam passionum. Unde illi divina
voce per increpationem dicitur: Quid hic agis, Elia? (ibid.) Quasi
dicat: Non ad hoc factus es, ut sub latebra carnis moram tibi facias,
sed ad contemplandam speciem Creatoris, Surge ergo, sta in ostio
speluncae (ibid.). Surge; id est ne terrae inhaereas, ad superiora
erigere; quae sursum sunt quaere. Sta perseverantia, sta patientia, sta
paratus per desiderium exeundi, sta fixus per obedientiam sustinendi. In
ostio speluncae, ut nec ingrediaris per concupiscentiam, nec egrediaris
per patientiam. Ecce pertransibit Dominus spiritus grandis et fortis,
subvertens montes et conterens petras. Non in spiritu Dominus; et post
spiritum commotio. Non in commotione Dominus; et post commotionem ignis.
Non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae lenis (ibid.). Ecce
praeambulos Dei, spiritum, commotionem, ignem. Spiritus est terror
aeterni judicii, qui si in cor peccatoris impegerit, montes superbiae
dejicit, petras duritiae dissolvit. Sed hic nequaquam Deus esse dicitur,
quoniam anima quam adhuc timor afficit perditionis, charitatis
dulcedinem nondum sentit. Post spiritum commotio sequitur, quia terrore
judicii mens mota, compunctionis amore inflammatur. Postremo igni
sibilus aurae lenis succedit, quia post longa compunctionis incendia,
purgata mens, afflata Spiritu sancto consolationis refrigerium sentit.
In quo sibilo nequaquam Dominus inesse negatur, quia nimirum illa sola
mens dulcedinem percipit, quae post laborem poenitentiae et anxietatem,
consolationis refrigerio percepto in spe propagationis divinae
requiescit.
|
|