TIT. XXIX. Quomodo melior sit iniquitas viri, quam mulier benefaciens.

Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier (Eccli. XLII). In interiori homine quiddam est ad coelestia et superna intendens, et hoc sapientia dicitur; et rursus quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et prudentia vocatur. Et dividit se haec vis animae in duo, in sursum et deorsum. Sursum in sapientiam, deorsum in prudentiam; sursum in masculum, deorsum in feminam, ut masculus superior sit et regat, et femina inferior et regatur. Caput mulieris vir; caput viri Christus; caput Christi Deus (Ephes. V). Prudentiam sapientia regat. Sapientia vero verbum est. Verbum autem ab ipso est cujus est. Prudentia, quasi mulier curam domus agens, circa ea quae carnis sunt stringitur. Sapientia Dei, quasi vir in longinqua sagacitatem suam mittens vel extendens, per amplitudinem spiritualis contemplationis evagatur. Mulier igitur aliquando bene, aliquando male facit. Male facit quando prudentia vel per pigritiam ligata carnem suam negligit, vel per sollicitudinem distracta ad quaerenda superflua se effundit. Bene autem facit, quando quae necessaria sunt quaerit, et commoda carnis suae, quoniam ei causa ipsius commissa est. Vir similiter aliquando bene, aliquando inique agit. Bene quando sapientia sursum intendit, appetens et desiderans solummodo quae beneplacita sunt Domino. Inique cum gustu interni saporis roborata non solum superflua resecat, sed etiam necessaria. Vidisti hominem necessaria causa sui studiose perquirentem; hic erat mulier benefaciens. Vidisti rursus hominem instinctu vel intuitu supernae remunerationis carnem suam affligentem; hic erat vir inique agens. Sic enim iniquitas est quando quod debitum est illi subtrahis, sed tamen melior est iniquitas viri quam mulier benefaciens. Melior qui per coeleste desiderium accensus carnem suam in subtrahendo necessaria affligit, quam qui per carnalem affectum resolutus, desideriis ipsius per omnia commoda satisfacere contendit. Multum ergo distat ab iniquitate viri malefaciens mulier. Sed nec benefaciens mulier iniquitati ejus potest aequari. Quando enim bene facit mulier, virtus non est, quando male, culpa. Iniquitas autem viri desiderium justitiae, bonitas perfectio gloriae. Si ergo vir iniquus est ad justitiam, et mulier bona est ad naturam, melior est profecto iniquitas viri, quam benefaciens mulier, quia si natura bona est in conditione, justitia melior in retributione.