TIT. III. De lamentationibus, carmine, et vae in libro Ezechielis scriptis.

In libro prophetiae scriptae erant lamentationes, quia in eo scriptae sunt poenitentiae peccatorum; carmen, quia ibi praenuntiantur praemia justorum et gloria, et vae, quia expressa est illic damnatio reproborum (Ezech. II). Ut ergo peccata punias, lege quae in eo scripta sunt lamenta. Scindite corda vestra, etc. (Joel II). Et iterum: Miseri estote et lugete (Jac. IV). Luctus vester in gaudium Domini convertetur, et gaudium in moerorem. Ut de promissione gaudii sequentis hilarescas, cognosce quae in eo scripta sunt aeterna carmina. Ex lapide pretioso et mundo omnes plateae sternentur, et per universos vicos ejus alleluia cantabitur (Tob. XIII). Hoc nobis carmen coeleste nuntiare venerant qui concorditer clamabant: Gloria in excelsis Deo (Luc. II). Sed si adhuc mente inhaeres saeculo, si in terrenis voluptatibus delectaris, nec amare potes aeterna gaudia quae audis, cognosce quoque tu quod in eo scriptum est: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII); ibi vae reproborum, scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI). Ibi damnatis et repulsis dicitur: Ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV). In his omnis eruditio continetur. Peccasti et te poenitet. Vis ad poenitentiam agendam? docearis ibi invenies lamenta. Spe coelestium gaudiorum revelari desideras? ibi ad consolationem tuam invenies carmen. Si vero mala perpetrasti, et ad nullas poenitentiae lamentationes inclinaris, et ad nulla coelestium gaudiorum, velis nolis, inscriptum auditurus es vae, ut is quem nec timor ad poenitentiam humiliat, nec spes ad superna praemia exaltat, in damnationis suae poenam quam prospicit cadat. Mala ergo quae egimus per poenitentiam puniamus, ut per lamenta compunctionis ad carmen vitae perveniamus, ne si affligi nolumus poenitendo, vae postmodum sine fine sentiamus.