|
Qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti (Isai. XXI).
Multorum opere nobis fugam persuadet sacra Scriptura. Quid autem debemus
fugere, quomodo, et quando? Tres sunt qui movent bellum contra nos:
diabolus, caro et mundus. Diabolus ducit contra nos agmina vitiorum,
caro malorum desideriorum, mundus prosperorum et adversorum. Felicius
esset pugnare et vincere, sed infirmo expedit magis fugere et salvari,
quam male pugnare et superari. Vitia igitur fugimus quando peccandi
occasionem declinamus, ut in luxuria carnis spe intimae contemplationis
desideria fugimus, quando illorum irritationem cavemus, ne oleum in
ignem projiciamus et exardescat, quantum valet. Prospera et adversa
fugimus, quando nec etiam ea quae delectant requirimus per cupiditatem,
timentes dissolvi, nec in ea quae cruciant jactamur, frangi metuentes.
Diximus quid et quomodo fugiendum. Nunc quando dicat Veritas. Videte ne
fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV). Hiems vias aut gelu
exasperat, aut pluvia lubricas facit. Hiems est torpor imminentis
mortis, quando membra dolor carnis constringit passione et robur
dissolvit compassione. Sabbatum tempus est post mortem, quando ab hac
vita eductis operandi facultas tollitur. Si ergo vis fugere venturam
iram, fuge, dum sanus es; quoniam in morte fuga gravis est post mortem
impossibilis. Ne autem deficias in via, habitantes terram austri, si te
fugientem viderint, occurrent tibi cum panibus ut reficiaris. In austro
splendor et calor; splendor cogitationis, calor dilectionis. Terram
austri inhabitant qui in cogitatione et dilectione veritatis pausant.
Isti abundant in panibus verbi Dei. Occurrunt fugientibus compassione,
consolatione reficiunt. Iste panis cum sit unus, diversa specie
proponitur. Aliquando enim subcinericius, aliquando hordeaceus,
aliquando triticeus nominatur. Elias fugiens, in deserto subcinericio
pane reficitur. Filii Jerusalem qui pacem inhabitant adipe frumenti
satiantur; qui super fenum recumbunt, hordeaceum comedunt. Panis sub
cinere refectio sub vilitate. Sacra Scriptura vilitatem habens in specie
litterae, et dulcedinem servans in profunditate spiritualis
intelligentiae, panis est sub cinere. Vis ut ostendam tibi panem
subcinericium? Rachelem et Liam de concubitu unius viri Jacob legis
contendere. Magna ibi species vilitatis, magnus cumulus cineris, et
acervus terrenitatis. Revolve cinerem, scrutare intus: panis ibi latet,
refectio abscondita est. Duas sorores duas vitas, activam scilicet et
contemplativam, intellige. Utraque pro amplexu viri contendit; altera ut
utilitatem habeat actionis, altera ut jucunditatem percipiat
contemplationis. Ecce invenisti panem sub cinere. Vis adhuc panem videre
sub cinere? Vides foris infirmitatem Domini nascentis, vagientis,
plorantis augustias cunarum, vincula fasciarum. Totum hoc cinis est,
terrenum et infirmum; sub hoc cinere latuit Verbum, refectio angelorum
et hominum. Esurientem vides et sitientem, flentem et patientem,
compatientem et moventem. Haec omnia quid fuerunt nisi cinis, indicia
corruptionis, signa mortalitatis et latuit sub his virtus divinitatis:
quam qui revolvere potuit, satiari meruit. Ecce quomodo Scriptura panem
subcinericium apponit. Vides alibi eloquium sacrum secundum litterae
superficiem durum, quasi paleam tenacem habens, ut vix ad medullam
spiritualis intelligentiae penetrari possit. Hic est hordeum. Palea
quidem cum labore excutitur, sed si ad interiora pervenis dulcedinem
invenis satiativam. Invenis alibi sacram Scripturam, et lenitate
verborum et suavitate intellectus blandientem. Hic est triticeus in quo
mentibus suaviter nutriendis dulcis refectio praeparatur. Inter ista
tria genera panis subcinericius laborantibus proponitur, ut eos reficiat
semetipsos despicientes per exemplum humilitatis et abjectionis,
hordeaceus servis, qui studiosiori exercitatione fortia et obscura loca
Scripturae quasi excussa palea detegentes, ad medullam spiritualis
intelligentiae gustandam perveniunt; filiis triticeus, ut in suavitate
aeternae dulcedinis reficiantur ad exsultationem.
|
|