TIT. XXXI. De triplici basi in Scriptura. Et de Samsone ejusque aenigmate.

Tres sunt species basium in Scripturis; aenea, argentea, aurea (Judic. XIV). Prima fortitudinem, secunda cum fortitudine claritatem, tertia cum fortitudine et claritate habet fulgorem. Fortitudinem in opere, claritatem in sermone, fulgorem in mente, quia in his tribus patientiam servat, quam basis indicat aenea; claram veritatem, quam basis argentea; et conscientiae fulgorem, quam basis aurea; quae virtutum structuram portat omnium. His tribus usus est Moyses.

Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam (Jud. XIV). Vitula est caro lasciva, propositio, obscura locutio. Samson, qui sol eorum dicitur, typum tenet Solis justitiae; illius sodales, typum studentium sapientiae. Dicit ergo: Si non arassetis in vitula mea, etc. Ac si dicat: Nisi caro restringatur et fiat sobria, mens nequaquam se valeret erigere ad coelestia. In vitula aratur, cum caro mortificatur. Invenitur problema, cum coelestium arcanorum aperitur contemplatio. Sodales igitur Samsonis vitulam diligenter exarant, ut aenigma propositionis intelligant, quia veritatis amici Jesu Christi discipuli carnem sobrie macerant, corpus attenuant, ut obscura scientiae intelligant, et arcana scientiae penetrare valeant. Est igitur magni momenti abstinentia, qua purgantur vitia, impetratur venia, possidetur gratia, reparatur innocentia, arcana patefiunt coelestia. Abstinentia vero quadrifaria est, vitiorum, ciborum, negotiorum immundorum et desideriorum. De his in Zacharia: Jejunium quarti et jejunium quinti, et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Judae in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras, etc. (Zach. VIII).