TIT. XXXII. De caesarie Absalonis.

Tondebatur Absalon semel in anno, quia gravabat eum caesaries; et tunc crines ponderabantur ducentis siclis pondere publico (II Reg. XIV). Appetitus carnis caesariem nutrit et producit, quia cogitationum superflua nutrit: quae caesaries gravat mentem dum deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Qui tonsus semel in anno ducentis siclis ponderat, quando in omni spatio vitae suae cupiditatibus saeculi renuntiat, et hoc in fine. Tunc enim ab iis quae possidet spoliatur, quando morte ultima terrenis separatur. Ponderat autem plus terra quam coelum; plus amant esse in domo lutea quam in non manu facta in coelis, in transitoria quam aeterna. Et hoc pondere publico non sanctuarii. Audi pondus sanctuarii, pondus Pauli. Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I). Audi pondus publicum. Vae habitantibus in terra (Apoc. VIII). Non qui corpore, sed qui corde habitant.