TIT. XXXIV. De unguento descendente a Christo in oram, etc., id est in electos ejus. |
A barba Aaron descendit unguentum in oram vestimenti (Psal. CXXXII), qui a Christo (qui est mons fortitudinis, quod interpretatur Aaron) in quo est plenitudo gratiae, descendit in suos, dum gratia (Joan. I) quae est in barba ejus, descendit in apostolos qui per barbam, quae significat fortitudinem, notantur, et ab eis usque ad minores, qui sunt in ora vestimenti, pervenit. |