TIT. XXXV. De puero nato et oppresso, moraliter ad simulatam religionem applicito.

Puer natus est nobis (Isa. IX). Vos, inquam, martyres, pueri vobis et in vobis nati, quia timorem Domini concepistis et parturivistis spiritum salutis, Vigila, o mater, super curam recens nati, donec formetur vitae spiritus in eo qui natus est tibi, quia quo recentior est, eo facilius perire potest tibi, qui nunquam peribit sibi. Vigila, inquam, memor, quoniam aemula tua dormiens, oppressit filium qui natus erat (III Reg. III). Quid est enim aemula nisi carnalis anima, quae spiritum exstinguit? Tangit autem negligentia hujusmodi homines, qui cum religionis amiserint fervorem, ipsius tamen sibi arrogant nomen et gloriam. Inde contentiones carnalium contra spirituales etiam in capitulis quibus noster Salomon invisibiliter judex praesidet. Filius meus, inquiunt carnales, vivit; tuus mortuus est (III Reg. III): dum scilicet aemulantur sibi religionis auctoritatem; cujus consuetudines judicant pro sua libidine. Et revera mater vult dare aemulae vivum et integrum, non invidens ei gloriam, dummodo habeat veritatem. Sed illa: Nec mihi, inquit, nec tibi sit, sed dividatur (ibid.). Quia sanctitatis cupit sibi retinere honorem, aliis relinquere laborem. Sed non errat qui judicat, etsi aliquandiu dissimulet. Gladius Salomonis matrem invenit cui adjudicat indivisum, sicut affectum charitatis, sic et effectum potestatis; sicut fervorem operandi, sic favorem operandi. Vos itaque, fratres, in quibus fides per dilectionem operans nata est de Spiritu sancto, custodite eam. Poscite nutricem tanquam parvulum Jesum, donec formetur nobis puer, qui natus est nobis, qui non solum nascendo, sed vivendo et moriendo formam cui imprimitur tradidit nobis.