|
In sacrificio Abram animalium caeterorum corpora dividuntur, avium non
dividuntur (Gen. XV). Dum per diversa desideria carnales dividuntur, ut
animalia sunt divisi; dumque spirituales unitatis vinculum tenent, ut
volucres, indivisi. Supra corpora divisa volucres descendunt, quia in
divisione carnalium desideriorum daemones sibi pastum quaerunt. Sunt et
aliae volucres importunae, cogitationes, quae in orationis sacrificio se
ingerunt et hostiam maculant; sed Abram eas abigit, quia manu sanctae
discretionis intus fugat et immundos spiritus et vanas cogitationes.
Difficilius inde abiguntur muscae quae cito redeunt quam volucres. Unde
non tam gravis est accessus volucrum quam importunitas muscarum, nec tam
difficilis est saepe abactio daemonum quam cogitationum. Resistite enim
diabolo, et fugiet vobis; resistite cogitationibus: nisi cauti et muniti
fuerimus mox redibunt iterum.
|
|