|
Abraham tribus angelis extra ostium occurrit; Sara post ostium subsistit
(Gen. XVIII). Quia spiritualis noster intellectus debet in cognitione
Trinitatis carnem excedere. Cura vero carnis foris non apparet, sed
quasi post tergum viri sub discretione spiritus solis necessariis
intenta audit promissiones Dei, et irridet, dum dicitur ut de se non
praesumat. Subridens corripitur; correpta jam anus fecundatur, quia
confidentiam sui deserens contra spem ex promittente accepit quod se
habituram humana ratione dubitavit. Unde qui nascitur Isaac, id est
risus dicitur, quia mens fidens in Deo gaudium parit. Cura ergo carnis
metas necessitatis non excedat, nec in eo quod moderate exsequitur de se
praesumat.
|
|