|
Lignis silvarum quaerentibus olivam in regem dixerunt ei: Impera nobis.
Quae respondit eis: Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii
utuntur et homines, et venire ut inter ligna promoveat? (Judic. IX.)
Quia negligentibus religiosis professione, sed sterilibus operatione,
dicit Spiritus sanctus, qui per olivam notatur: Pinguedo, quam praefero,
in spiritualibus et me quaerentibus comparet; vos autem, quia estis
steriles, indigni estis gratia mea. Eisdem venientibus ad ficum, id est
legem, dicit eadem lex in Isaia: Excaeca cor populi hujus (Isa. VI). Et
ut id perficere lex intelligatur, ostendit Dominus, dicens: Homo quidam
plantavit vineam (Luc. XX), et in ea ficum plantavit, id est Christus
fecit gentem Judaicam et dedit ei legem. Unde et Jeremias: Vidit bonas
valde et malas valde ficus (Jer. XXIV). Observantiae carnales ficus
malae valde sunt; intelligentiae spirituales valde bonae sunt. Veniunt
etiam ad vitem, id est Christum; sed quae conventio Christi ad Belial?
(II Cor. VI.) Ac dicat Christus: Ego factus sum obediens Patri usque ad
mortem (Philip. II). Vos autem Belial estis, id est absque jugo, et ideo
non potestis mihi associari. Repulsi ab his tribus: a Spiritu sancto, ab
intellectu legis, et Jesu Christo; veniunt ad rhamnum, id est
Antichristum. Nam sicut rhamnus prius mollis est in herba, postea densos
et acutos aculeos profert, sic Antichristus in principio blandietur,
post crudeliter persequetur. Erit enim coluber in via. cerastes in
semita mordens (Gen. XLIX). Hic invitat eos, ut sub umbra sua
requiescant, id est desideria hujus mundi appetant, et in operibus
carnis quiescant. Sin minus egrediatur ignis de Rhamno (Judic. IX),
scilicet percusso Antichristo: qui devorabit non solum simplices, sed
etiam cedros Libani (ibid.), id est majores et minores ejus asseclas.
|
|