TIT. XXXIX. Quod Christus sit ros et pluvia, coelum Trinitas beata, nubes prophetae.

Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum (Isa. XLV). Ros de coelo descendit in terram sine sonitu, pluvia de nubibus cum strepitu. Christus est ros, Christus est pluvia. In hac vita Christus est ros gratiae, in gremio misericordiae peccatores collocando. In die judicii erit pluvia, super impios cum strepitu saeviendo. Christus est ros. O peccator, ad spem ascende. Christus est pluvia: O superbe, a tribunali cordis tui descende. Rorate, coeli, desuper. Coelum Pater et Filius et Spiritus sanctus, trinus et unus. Rorent ergo coeli. Quasi dicat: Pater ut Filius ad nos veniat cooperetur, et Spiritus sanctus ut Filius nos redimat. Nubes pluant justum. Nubes sunt prophetae. In his nubibus ligatus et suspensus justus, quia in verbis prophetarum ante incarnationem clausus est Christus. Sed rogat genus humanum ut nubes pluant justum, quia tempus faciendi ut ante conspectum gentium revelet justitiam suam in nubibus pluviam.