|
Arca quae trecentos cubitos in longitudine, sexaginta in latitudine,
triginta in altitudine habens, in uno cubito terminatur (Gen. VI), est
Ecclesia quae, inferius lata, superius est angusta. Lata carnalibus
tanquam animalibus, angusta in paucis spiritualibus ad unum cubitum
colligitur, ad unum scilicet hominem, qui est sine peccato. Videmus
multos in Ecclesia carnis voluptate dissolvi, iracundiae jurgiis et
odiis disrumpi. Quos cum Ecclesia tolerat, ut convertat, sic portat ut
in arcae latitudine deorsum bestiae morantur. Videmus alios propriis
contentos esse, injuriam non facere, odium non habere: sed quia isti jam
pauci sunt, angustatur arca. Alios conspicimus etiam concessa
contemnere, inimicos diligere, carnem a cunctis voluptatibus domare,
contemplationis penna in altum levari. Sed quia tales valde rari sunt,
jam arca juxta cubitum ducitur, ubi homines et volatilia continentur.
Hujus unius cubiti est margo quam propheta vidit ante thalamos (Ezech.
XLVI). Margo, fides; thalami, electorum corda in amore Dei ferventia.
Margo ante thalamos, fides ante charitatem. Nemo enim potest amare quae
non credit. Est autem unius cubiti, non divisa per schismata, sed in
unitate perdurans, ad thalamum charitatis et aeternae quietis perducit.
|
|