TIT. XL. Quomodo ad Deum redeant compuncti, mendici, devoti et contemplativi.

Praevaricatores, redite ad cor (Psal. XLVIII). Compuncti mendici, devoti contemplativi vocantur. Compuncti procumbunt ad pedes rigantes eos lacrymis, et pro commissis clamantis: Tibi soli peccavi (Psal. L); propitius esto mihi peccatori (Luc. VII). Hi, cum Maria nostra Magdalene pro menstruis vitiorum ad pedes provoluti audiunt: Dimissa sunt vobis peccata multa (ibid.). His redimit humilis satisfactio quae commisit superba transgressio, et experitur supernae dulcedinis clementiam. Daemonium a compuncto ejicitur. Egredietur, inquit, diabolus ante pedes ejus (Habac. III). Ut ad pedes fiant mortui viventes, proscripti haeredes terreni coelestes. Ad manus accedunt mendici, qui, licet de peccatis veniam sint adepti, sentiunt tamen se impotentes ad continendum et bene operandum, et ideo petunt et accipiunt gratiam. Ecce ostendit cui a rege benigno aurea virga clementiae protenditur (Esther. IV): Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Circa pectus versantur et assistunt devoti. Hi sunt qui innocenter vixerunt, vel poenitendo crimina terserunt, nec ad pedes procumbere dicuntur, quia jam inundati, nec ad caput pertingunt, quia nondum contemplativi sunt, in quodam medio profectu pietatis operibus vacantes, et temporalia ac spiritualia indigentibus ministrantes. Scientiam hujus actionis et gratiam ministerit hujus non habent a seipsis, sed ab ipso fonte vivo hauriunt, a pectore scilicet Jesu qui est spirituale sacrarium coelestis armarii in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Tales debent esse praelati assistentes praetorio Jesu, id est lectioni sacrae Scripturae, in quo sedes est sapientiae, suscipientes et sugentes pacem de sinu Christi, populis eam annuntiaturi, ibi haurientes ad exemplum Joannis copiosam ubertatem doctrinae spiritualis, ut plenius infusi possint effundere stillicidia stillantia super terram, ut Domino dante benignitatem terra nostra det, et fructum suum reddat in tempore suo. Haurire et propinare oportet. Quod non fit discurrendo saeculariter, sed conservando spiritualiter, et meditando diligenter quoniam non eructabit qui non manducavit. Aliud est oscitare de inanitate aliud eructare de plenitudine. A divinis ergo jejuniis nihil saporum annuntiabit, sed neque potest a se quidquam habere quia non potest homo quidquam habere a se, nisi fuerit ei datum desuper. Accedunt ad caput contemplativi vel justificati. Caput Christi Deus: Isti qui per Dei gratiam meritorum privilegio se super se levant cum Apostolo quae non licet homini loqui audientes (II Cor. XII). Igitur compuncti ad pedes, delictorum obtinent indulgentiam, mendici ad manus, continendi a malo et bene operandi efficaciam, devoti ad pectus, ad instructionem subditorum moralem scientiam, contemplativi ad caput, sanctiorem de coelestibus indulgentiam. Timidi et ob crimina quodammodo incrudeli, veniae cum Thoma locum inveniunt in vulneribus et fixuris clavorum. Divites fluxu sanguinis laborantes ad fimbriam sanitatis gratiam. Sic Christus homo factus pro nobis stat in medio Ecclesiae, paratus omnibus subvenire. Accedamus ergo ad eum ne dicatur nobis: Medius vestrum stat quem vos nescitis (Joan. I). Judaei eum viderunt in quem non crediderunt. Nos ipsum fide operante per dilectionem videamus, ne sedentem aliquando timeamus. Sedens enim judicabit. Unde throni positi sunt et libri aperti: et Antiquus dierum sedit. Praeoccupemus ergo in confessione faciem (Psal. XCIV), judicaturi, nosmetipsos judicantes. Si enim, juxta Apostolum, nos judicaverimus, non utique judicabimur (I Cor. XI).